Rozmiar: 15909 bajtów

CXXXIV.

1325, Dezember 19. Breslau.

Propst Heinrich und Official Konrad, als bischöfliche Administratoren, investieren den Klosterbruder Dietrich gen. Velleberg als Pfarrer in Frankenberg.

In nomine domini amen. Nos Henricus prepositus et Conradus canonicus et officialis, administratores in spiritualibus ecclesie Wrat., auctoritate capituli eiusdem Wrat. ecclesie deputati, omnibus et singulis presentem paginam inspecturis volumus esse notum, quod, cum ecclesia in Frankinberg, que interdum per religiosos viros ordinis Cysterciensis interdum per clericos seculares, tam in temporalibus, quam in spiritualibus regi consuevit, prout inde nobis per litteras venerabilium in Christo patrum dominorum bone memorie Thome et Henrici olim Wratislaviensium episcoporum, exstitit legitime facta plena fides per liberam et spontaneam resig(natio)nem magistri Alberti advocati co(nsistor)ii Wratislaviensis in manus nostras factam canonice vacavisset, nos ad presentationem religiosi viri fratris Conradi abbatis et conventus monasterii in Kamencz, quibus ad dictam ecclesiam plenum ius competit presentandi, religiosum et discretum virum fratrem Theodericum dictum Velleberg de prefata ecclesia in Frankinberg per capucium presencialiter investivimus, ut est moris, commitentes sibi curam ibidem temporalium et spiritualium ac regimen animarum ipsumque nichilominus instituentes eiusdem ecclesie rectorem legittimum et pastorem, salvo tamen iure prefati monasterii in Kamentz, quod in ecclesia de Bardo dignoscitur obtinere. In [cu]ius rei evidens testimonium feri iussimus (pr)esentes litteras nostrorurn sigillorum appensione munitas. Actum et datum Wrat. IIIIo. Kalendas Januarii, anno domini M°. CCC°. XX. quinto presentibus: domino Cunczcone de Schalcow canonico Wrat., Alberto, Laurentio et Andrea magistris et advocatis consistorii Wrat. et aliis.

Or. Perg., stellenweise durch Mäusefrass beschädigt. Die am Rande beschädigten Siegel der beiden Aussteller an Pergamentstreifen. Das S. des Propstes Heinrich v. Baruth s. Pfotenhauer, Siegel S. 34 (B. VIII. 50); über das andere S. s. No. CXXVI.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów